Reverendo patri suo in Christo ac ampliori honore nunc quam p. M. 2.
prius excolendo teneri, fratri L. quondam presidenti de Dala, suus | |o'u m '
films, si placet, nunc ut prius, per omnia et in omnibus, frater
Robertus de Derbi, quicquid honoris et revereiitie optari poterit
tanto patri, cum salute.

1 In this list John Woodhouse is said to have ruled only fifteen weeks. By a
document of 1343 he seems to have been still the abbot.

166 COLLECTANEA ANGLO-PREMONSTRATENSIA

Pater reverende, in sacrarum Scripturarum cathalogo digestum
est et exaratum, quod judicium durissimum in hiis qui presunt fiet,
maxime de hiis qui magis appetunt preesse quam prodesse. Et
e contra scriptum est, quod qui bene presunt, duplici honore sunt.
Propterea, si conscientia vestra suadente cessionem vestram
gratis procurastis, et virgam humeri pastoralis et scriptum exac-
toris vite secularis superastis, vobis congaudens gaudeo, set et
semper gaudebo in Domino quod non hoc vestrum erat consilium,
set a Spiritu Sancto. Licet enim Martha partem solicitudinis
commendatam a Christo promeruit, tamen Maria optirnam
partem elegit.

Set et nunc scio vere quam potens poteritis, maxime in hiis
que sunt ad reparationem lapsorum vestre religionis, pro fugitivo
famulo vestro et fratre converse, fratre Edmundo Pouche (quern
errantem inveni longe a Deo in religione dissimilitudinis, post-
posita salute utriusque sui hominis; [et] quern Deus per me
deduxit in agnitionem sui ut apprehendat viam salutis), genibus
vestre paternitatis provolutus vestram paternitatem et summam
caritatem dignam duxi devotius deprecandam, quatenus miseri-
cordia moti, in eum sicut fecit pater in filium prodigum suum,
reg[ressumj suum procuretis, statum suum scismaticum reform etis,
et eo solicitius, si placet, partes vestras interponatis quo ipsum
vestris temporibus a vobis apostatasse cognoscitis ; ut si quod in
b. vobis (quod ab || sit) superhabundavit rigor erga delictum, 1 super-
habundet nunc et gratia. Judicium enim ei sine misericordia,
qui non facit misericordiam.