VlSITACIO EJUSDEM.

Anno Domini Mv, xv. die mensis Maii, Nos Ricardus etc., f. 147.
assumpto nobiscum etc., visitavimus monasterium de Dalle, nostri
Ordinis Premonstratensis, Coventriensis et Lichfeldensis diocesis ;
ubi nulla competit nobis relinquere precepta ; tamen paucitatem
fratrum ibidem comperimus ob plagam quam nnper Dominus inter
eos exercuerat. Consuetum vero numerum dictus abbas [quin]
adimpleturus 2 [sit], secundum quod facultas ecclesie permiserit,
non dubitamus. Et quia ex nostri Ordinis statutorum serie
tenemur ad matutinas noctuanter circa noctis medium consurgere,
idcirco inhibemus de cetero, sub pena contemptus, ne in die
Parasceve, sive festo Corporis Christi, in contrarium fiat, in con-
temptum sive abusionem nostre religionis. Nulla nobis ab abbate
objiciuntur debita. In granis et animalibus ditissime instauratum.
Datum.

1 I.e. Ockbrook, Derby, six miles from Derby. ~ MS. has adimplere.